monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 30 > sectio 9 > sectio 46 > sectio 20 > sectio 23 > 18 > sectio 23 > bsbClm6224.180 > sectio 17 > sectio 9 > sectio 50 > bsbClm6224.181 > sectio 5 > 14 > sectio 39 > sectio 24 > 8 > 26 > sectio 10 > sectio 22 > sectio 53 > sectio 86 > sectio 29 > sectio 77 > uwbM.p.th.q.1a.130 > sectio 8 > sectio 6 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 16
Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent . Restitit autem princeps, id est, angelus Persarum, faciens pro credita sibi provincia, ne captivorum omnis populus dimitteretur. Et forsitan cum prima die ex quo posuit cor suum propheta ad intelligendum, exauditus sit a Deo, idcirco non statim missus est angelus qui ei Dei indulgentiam nuntiaret: quia viginti et uno diebus restitit ei princeps Persarum, enumerans peccata populi Iudaeorum, quod iuste tenerentur captivi, et dimitti non deberent.